Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 13 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

13:1  si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
13:2  et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
13:3  et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
13:4  caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
13:5  non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
13:6  non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
13:7  omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
13:8  caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
13:9  ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
13:10  cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
13:11  cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
13:12  videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
13:13  nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas